LIBER AD MILITES TEMPLI
DE LAUDE NOVAE MILITIAE
Prologus
Hugoni, militi Christi et magistro militiae Christi, Bernardus
Claraevallis solo nomine abbas: bonum certamen
certare.
Semel, et secundo, et tertio, nisi fallor, petisti a me,
Hugo carissime, ut tibi tuisque commilitonibus scriberem
exhortationis sermonem, et adversus hostilem tyrannidem,
quia lanceam non liceret, stilum vibrarem, asserens vobis
non parum fore adiutorii, si quos armis non possum,
litteris animarem.
Distuli sane aliquamdiu, non quod contemnenda videretur
petitio, sed ne levis praecepsque culparetur assensio,
si quod melius melior implere sufficeret, praesumerem
imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte
commoda redderetur. Verum videns me longa satis huiuscemodi
exspectatione frustratum, ne iam magis nolle quam
non posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci:
lector iudicet, an satisfeci. Quamquam etsi cui forte aut
minime placeat, aut non sufficiat, non tamen interest mea,
qui tuae pro meo sapere non defui voluntati.
I. Sermo exhortatorius ad milites Templi
I. Novum militiae genus ortum nuper auditur in terris,
et in illa regione, quam olim in carne praesens visitavit
Oriens ex alto, ut unde tunc in fortitudine manus suae
tenebrarum principes exturbavit, inde et modo ipsorum
satellites, filios diffidentiae, in manu fortium suorum dissipatos
exterminet, faciens etiam nunc redemptionem plebis suae,
et rursum erigens cornu salutis nobis in domo David pueri sui.
Novum, inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum,
qua gemino pariter conflictu atque infatigabiliter decertatur,
tum adversus carnem et sanguinem, tum contra spiritualia
nequitiae in caelestibus. Et quidem ubi solis viribus corporis
corporeo fortiter hosti resistitur, id quidem ego tam non
iudico mirum, quam nec rarum existimo. Sed et quando
animi virtute vitiis sive daemoniis bellum indicitur, ne hoc
quidem mirabile, etsi laudabile dixerim, cum plenus monachis
cernatur mundus.
Ceterum cum uterque homo suo quisque gladio
potenter accingitur, suo cingulo nobiliter insignitur, quis
hoc non aestimet omni admiratione dignissimum, quod
adeo liquet esse insolitum?
Impavidus profecto miles, et omni ex parte securus, qui
ut corpus ferri, sic animum fidei lorica induitur. Utrisque
nimirum munitus armis, nec daemonem timet, nec
hominem. Nec vero mortem formidat, qui mori desiderat.
Quid enim vel vivens, vel moriens metuat, cui vivere
Christus est, et mori lucrum? Stat quidem fidenter libenterque
pro Christo; sed magis cupit dissolvi et esse cum
Christo: hoc enim melius.
Securi ergo procedite, milites, et intrepido animo inimicos
crucis Christi propellite, certi quia neque mors, neque vita
poterunt vos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu,
illud sane vobiscum in omni periculo replicantes: Sive
vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Quam gloriosi revertuntur victores de proelio! Quam
beati moriuntur martyres in proelio! Gaude, fortis athleta,
si vivis et vincis in Domino; sed magis exsulta et gloriare si
moreris et iungeris Domino. Vita quidem fructuosa, et
victoria gloriosa; sed utrique mors sacra iure praeponitur.
Nam si beati qui in Domino moriuntur, non multo magis qui
pro Domino moriuntur?
2. Et quidem sive in lecto, sive in bello quis moritur,
pretiosa erit sine dubio in conspectu Domini mors sanctorum
eius. Ceterum in bello tanto profecto pretiosior, quanto et
gloriosior. vita secura, ubi pura conscientia! O, inquam,
vita secura, ubi absque formidine mors exspectatur, immo
et exoptatur cum dulcedine, et excipitur cum devotione! O
vere sancta et tuta militia, atque a duplici illo periculo
prorsus libera, quo id hominum genus solet frequenter
periclitari, ubi dumtaxat Christus non est causa militandi.
Quoties namque congrederis tu, qui militiam militas
saecularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem
quidem in corpore, te vero in anima aut forte tu occidaris
ab illo, et in corpore simul, et in anima. Ex cordis nempe
affectu, non belli eventu, pensatur vel periculum, vel
victoria christiani. Si bona fuerit causa pugnantis, pugnae
exitus malus esse non poterit, sicut nec bonus iudicabitur
finis, ubi causa non bona, et intentio non recta praecesserit.
Si in voluntate alterum occidendi te potius occidi contigerit,
moreris homicida. Quod si praevales, et voluntate
superandi vel vindicandi forte occidis hominem, vivis
homicida. Non autem expedit sive mortuo, sine vivo, sive
victori, sive victo, esse homicidam. Infelix victoria, qua
superans hominem, succumbis vitio et, ira tibi aut superbia
dominante, frustra gloriaris de homine superato.
Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec vincendi typho,
sed tantum evadendi remedio interficit hominem. Sed ne
hanc quidem bonam dixerim victoriam, cum de duobus
malis, in corpore quam in anima mori levius sit. Non
autem quia corpus occiditur, etiam anima moritur; sed
anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
II. De militia saeculari
3. Quis igitur finis fructusve saecularis huius, non dico,
militiae, sed malitiae, si et occisor letaliter peccat, et occisus
aeternaliter perit? Enimvero, ut verbis utar Apostoli, et qui
arat, in spe debet arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor
hic tam non ferendus, tantis sumptibus ac laboribus
militare, stipendiis vero nullis, nisi aut mortis, aut
criminis?
Operitis equos sericis, et pendulos nescio quos panniculos
loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et
sellas; frena et calcaria auro et argento gemmisque circumornatis,
et cum tanta pompa pudendo furore et impudenti
stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec insignia,
an muliebria potius ornamenta? Numquid forte hostilis
mucro reverebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare
non poterit?
Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria
esse praecipue necessaria praelianti, ut scilicet strenuus
industriusque miles et circumspectus sit ad se servandum,
et expeditus ad discurrendum, et promptus ad feriendum;
vos, per contrarium oculorum gravamen ritu femineo
comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis
vestigia obvolvitis, delicatas ac teneras manus amplis et
circumfluentibus manicis sepelitis.
Super haec omnia est, quod armati conscientiam magis
terret, causa illa nimirum satis levis ac frivola, qua videlicet
talis praesumitur et tam periculosa militia. Non sane aliud
inter vos bella movet litesque suscitat, nisi aut irrationabilis
iracundiae motus, aut inanis gloriae appetitus, aut
terrenae qualiscumque possessionis cupiditas. Talibus
certe ex causis neque occidere, neque occumbere tutum est.
III. De nova militia
4. At vero Christi milites securi praeliantur praelia
Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium caede
peccatum, aut de sua nece periculum, quandoquidem mors
pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil habeat
criminis, et plurimum gloriae mereatur. Hinc quippe
Christo, inde Christus acquiritur, qui nimirum et libenter
accipit hostis mortem pro ultione, et libentius praebet
seipsum militi pro consolatione. Miles, inquam, Christi
securus interimit, interit securior. Sibi praestat cum interit,
Christo cum interimit. Non enim sine causa gladium portat:
Dei enim minister est ad vindictam malefactorum, laudem vero
bonorum.
Sane cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut
ita dixerim, malicida, et plane Christi vindex in his qui male
agunt, et defensor christianorum reputatur. Cum autem
occiditur ipse, non periisse, sed pervenisse cognoscitur.
Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum; quam
excipit, suum. In morte pagani christianus gloriatur, quia
Christus glorificatur; in morte christiani, Regis liberalitas
aperitur, cum miles remunerandus educitur. Porro super
illo laetabitur iustus, cum viderit vindictam. De isto dicet
homo: si utique est fructus iusto? Utique est Deus iudicans eos in
terra.
Non quidem vel pagani necandi essent, si quo modo
aliter possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium
cohiberi. Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe
relinquatur virga peccatorum super sortem iustorum, ne forte
extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
5. Quid enim? Si percutere in gladio omnino fas non est
christiano, cur ergo praeco Salvatoris contentos fore suis
stipendiis militibus indixit, et non potius omnem eis militiam
interdixit? Si autem, quod verum est, omnibus fas est,
ad hoc ipsum dumtaxat divinitus ordinatis, nec aliud sane
quidquam melius professis, quibus, quaeso, potius quam
quorum manibus et viribus urbs fortitudinis nostrae Sion pro
nostro omnium munimine retinetur, ut depulsis divinae
transgressoribus legis, secura ingrediatur gens iusta, custodiens
veritatem?
Secure proinde dissipentur gentes quae bella volunt, et
abscidantur qui nos conturbant, et disperdantur de civitate
Domini omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Ierosolymis
christiani populi inaestimabiles divitias tollere gestiunt,
sancta polluere, et hereditate possidere sanctuarium Dei.
Exseratur gladius uterque fidelium in cervices inimicorum,
ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam
Dei, quae est christianorum fides, ne quando dicant
gentes: Ubi est Deus eorum?
6. Quibus expulsis revertetur ipse in hereditatem
domumque suam, de qua iratus in Evangelio: Ecce, inquit,
relinquetur vobis domus vestra deserta, et per Prophetam ita
conqueritur: Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam,
implebitque illud item propheticum: redemit Dominus
populum suum et liberavit eum, et venient et exsultabunt in monte
Sion, et gaudebunt de bonis Domini. Laetare, Ierusalem, et
cognosce iam tempus visitationis tuae. Gaudete et laudate simul,
deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum,
redemit Ierusalem, paravit Dominus brachium sanctum suum in
oculis omnium gentium.
Virgo Israel, corrueras, et non erat qui sublevaret te. Surge,
iam, excutere de pulvere, virgo, captiva filia Sion. Surge,
inquam, et sta in excelso, et vide iucunditatem, quae venit tibi a
Deo tuo. Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non
vocabitur amplius desolata, quia complacuit Domino in te, et terra
tua inhabitabitur. Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti
congregati sunt, venerunt tibi. Hoc tibi auxilium missum de
sancto. Omnino per istos tibi iam iamque illa persolvitur
antiqua promissio: Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium
in generatione et generationem, et suges lac gentium, et
mamilla regum lactaberis; et item: Sicut mater consolatur filios
suos, ita et ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
Videsne quam crebra veterum attestatione nova approbatur
militia, et quod, sicut audivimus, sic videmus in civitate
Domini virtutum? Dummodo sane spiritualibus non
praeiudicet sensibus litteralis interpretatio, quominus scilicet
speremus in aeternum, quidquid huic tempori significando
ex Prophetarum vocibus usurpamus, ne per id quod
cernitur evanescat quod creditur, et spei copias imminuat
penuria rei, praesentium attestatio sit evacuatio futurorum.
Alioquin terrenae civitatis temporalis gloria non destruit
caelestia bona, sed astruit, si tamen istam minime dubitamus
illius tenere figuram, quae in caelis est mater nostra.
IV. De conversatione militum Templi
7. Sed iam ad imitationem seu confusionem nostrorum
militum, non plane Deo, sed diabolo militantium, dicamus
breviter Christi equitum mores et vitam, qualiter bello
domive conversentur, quo palam fiat, quantum ab invicem
differant Dei saeculique militia.
Primo quidem utrolibet disciplina non deest, oboedientia
nequaquam contemnitur, quia, teste Scriptura, et
filius indisciplinatus peribit, et peccatum ariolandi est repugnare,
et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Itur et reditur ad
nutum eius qui praeest, induitur quod ille donaverit, nec
aliunde vestimentum seu alimentum praesumitur. Et in
victu et in vestitu cavetur omne superfluum, soli necessitati
consulitur. Vivitur in communi, plane iucunda et
sobria conversatione, absque uxoribus et absque liberis.
Et ne quid desit ex evangelica perfectione, absque omni
proprio habitant unius moris in domo una, solliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis. Dicas universae multitudinis
esse cor unum et animam unam: ita quisque non omnino
propriam sequi voluntatem, sed magis obsequi satagit
imperanti.
Nullo tempore aut otiosi sedent, aut curiosi vagantur;
sed semper, dum non procedunt, - quod quidem raro
contingit -, ne gratis comedant panem, armorum seu
vestimentorum vel scissa resarciunt, vel vetusta reficiunt,
vel inordinata componunt, et quaeque postremo facienda
Magistri voluntas et communis indicit necessitas.
Persona inter eos minime accipitur: defertur meliori,
non nobiliori. Honore se invicem praeveniunt; alterutrum onera
portant, ut sic adimpleant legem Christi. Verbum insolens,
opus inutile, risus immoderatus, murmur vel tenue, sive
susurrium, nequaquam, ubi deprehenditur, inemendatum
relinquitur. Scacos et aleas detestantur; abhorrent venationem,
nec ludicra illa avium rapina, ut assolet, delectantur.
Mimos et magos et fabulatores, scurrilesque cantilenas,
atque ludorum spectacula, tamquam vanitates et
insanias falsas respuunt et abominantur. Capillos tondent,
scientes,iuxta Apostolum, ignominiam esse viro, si comam
nutrierit. Numquam compti, raro loti, magis autem
neglecto crine hispidi, pulvere foedi, lorica et caumate
fusci.
8. Porro imminente bello, intus fide, foris ferro, non
auro se muniunt, quatenus armati, et non ornati, hostibus
metum incutiant, non provocent avaritiam. Equos habere
cupiunt fortes et veloces, non tamen coloratos aut phaleratos:
pugnam quippe, non pompam, victoriam, sed non
gloriam cogitantes, et studentes magis esse formidini quam
admirationi.
Deinde non turbulenti aut impetuosi, et quasi ex levitate
praecipites, sed consulte atque cum omni cautela et providentia
seipsos ordinantes et disponentes in aciem, iuxta
quod de patribus scriptum est. Veri profecto Israelitae
procedunt ad bella pacifici. At vero ubi ventum fuerit ad
certamen, tum demum pristina lenitate postposita, tamquam
si dicerent: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et
super inimicos tuos tabescebam? Irruunt in adversarios,
hostes velut oves reputant, nequaquam, etsi paucissimi,
vel saevam barbariem, vel numerosam multitudinem formidantes.
Noverunt siquidem non de suis praesumere
viribus, sed de virtute Domini Sabaoth sperare victoriam,
cui nimirum facile esse confidunt, iuxta sententiam Macchabaei,
concludi multos in manus paucorum, et non esse differentiam
in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis, quia non
in multitudine exercitus est victoria belli, sed de caelo fortitudo
est. Quod et frequentissime experti sunt, ita ut plerumque
quasi persecutus sit unus mille, et duo fugarint decem millia.
Ita denique miro quodam ac singulari modo cernuntur
et agnis mitiores, et leonibus ferociores, ut pene dubitem
quid potius censeam appellandos, monachos videlicet an
milites, nisi quod utrumque forsan congruentius nominarim,
quibus neutrum deesse cognoscitur, nec monachi
mansuetudo, nec militis fortitudo. De qua re quid
dicendum, nisi quod a Domino factum est istud, et est mirabile
in oculis nostris?
Tales sibi delegit Deus, et collegit a finibus terrae
ministros ex fortissimis Israel, qui veri lectulum Salomonis
sepulcrum vigilanter fideliterque custodiant, omnes tenentes
gladios, et ad bella doctissimi.
V. De Templo
9. Est vero templum Ierosolymis, in quo pariter habitat,
antiquo et famosissimo illi Salomonis impar quidem structura,
sed non inferius gloria. Siquidem universa illius
magnificentia in corruptibilibus auto et argento, in quadratura
lapidum et varietate lignorum continebatur; huius
autem omnis decor et gratae venustatis ornatus, pia est
habitantium religiositas et ordinatissima conversatio. Illud
variis exstitit spectandum coloribus; hoc diversis virtutibus
et sanctis actibus venerandum: domum quippe Dei
decet sanctitudo, qui non tam politis marmoribus quam
ornatis moribus delectatur, et puras diligit mentes super
auratos parietes.
Ornatur tamen huius quoque facies templi, sed armis,
non gemmis, et pro antiquis coronis aureis, circumpendentibus
clypeis paries operitur; pro candelabris, thuribulis
atque urceolis, domus undique frenis, sellis ac lanceis
communitur.
Plane his omnibus liquido demonstrantibus eodem pro
domo Dei fervere milites zelo, quo ipse quondam militum
Dux, vehementissime inflammatus, armata illa sanctissima
manu, non tamen ferro, sed flagello, quod fecerat de
resticulis, introivit in templum, negotiantes expulit, nummulariorum
effudit aes et cathedras vendentium columbas
evertit, indignissimum iudicans orationis domum huiuscemodi
forensibus incestari.
Talis proinde sui Regis permotus exemplo devotus
exercitus, multo sane indignius longeque intolerabilius
arbitrans sancta pollui ab infidelibus quam a mercatoribus
infestari, in domo sancta cum equis et armis commoratur,
tamque ab ipsa quam a ceteris sacris omni infidelitatis
spurca et tyrannica rabie propulsata, ipsi in ea die noctuque
tam honestis quam utilibus officiis occupantur. Honorant
certatim Dei templum sedulis et sinceris obsequiis, iugi
in eo devotione immolantes, non quidem veterum ritu
pecudum carnes, sed vere hostias pacificas, fraternam
dilectionem, devotam subiectionem, voluntariam
paupertatem.
10. Haec Ierosolymis actitantur, et orbis excitatur.
Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab
Oriente et Occidente, tamquam torrens inundans gloriae
gentium et tamquam fluminis impetus laetificans civitatem
Dei.
Quodque cernitur iucundius et agitur commodius,
paucos admodum in tanta multitudine hominum illo
confluere, nisi utique sceleratos et impios, raptores et
sacrilegos, homicidas, periuros atque adulteros, de
quorum profecto profectione, sicut duplex quoddam
constat provenire bonum, ita duplicatur et gaudium,
quandoquidem tam suos de suo discessu laetificant, quam
illos de adventu quibus subvenire festinant.
Prosunt quippe utrobique, non solum utique istos
tuendo, sed etiam illos iam non opprimendo. Itaque
laetatur Aegyptus in profectione eorum; cum tamen de protectione
eorum nihilominus laetetur mons Sion et exsultent filiae
Iudae. Illa quidem se de manu eorum, ista magis in manu
eorum liberari se merito gloriatur. Illa libenter amittit
crudelissimos sui vastatores, ista cum gaudio suscipit sui
fidelissimos defensores, et unde ista dulcissime consolatur,
inde illa aeque saluberrime desolatur.
Sic Christus, sic novit ulcisci in hostes suos, ut non solum
de ipsis, sed per ipsos quoque frequenter soleat tanto
gloriosius, quanto et potentius triumphare. Iucunde sane
et commode, ut quos diu pertulit oppugnatores, magis iam
propugnatores habere incipiat, faciatque de hoste militem,
qui de Saulo quondam persecutore fecit Paulum praedicatorem.
Quamobrem non minor, si etiam superna illa curia,
iuxta testimonium Salvatoris, exsultat magis super uno
peccatore paenitentiam agente, quam super plurimis iustis
qui non indigent paenitentia, dum peccatoris et maligni
tantis procul dubio prosit conversio, quantis et prior
nocuerat conversatio.
11. Salve igitur civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi
tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te
generatio salvaretur. Salve civitas Regis magni, ex qua nova
et iucunda mundo miracula nullis paene ab initio defuere
temporibus. Salve domina gentium, princeps provinciarum,
Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum,
initiatrix fidei, gloria populi christiani, quam Deus
semper a principio propterea passus est oppugnari, ut viris
fortibus sicut virtutis ita fores occasio et salutis.
Salve terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis
dumtaxat habitatoribus, nunc universo orbi remedia
salutis, vitae porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et
optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni
cordis caeleste granum suscipiens, tantas ex superno
semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex
omni reliquo fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum,
et sexagesimum, et centesimum, super omnem
terram multipliciter procreasti.
Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae iucundissime
satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suavitatis
tuae ubique eructuant qui te viderunt, et usque ad
extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui
te non viderunt, et enarrant mirabilia quae in te fiunt.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sed iam ex his quibus
affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium,
ad laudem et gloriam nominis tui.
VI. De Bethleem
12. Habes ante omnia in refectione animarum sanctarum
Bethleem domum panis, in qua primum is qui de caelo
descenderat, pariente Virgine, panis vivus apparuit. Monstratur
piis ibidem iumentis praesepium, et in praesepio
fenum de prato virginali, quo vel si cognoscat bos possessorem
suum et asinus praesepe Domini sui. Omnis quippe caro fenum,
et omnis gloria eius ut flos feni. Porro homo quia suum, in quo
factus est, honorem non intelligendo, comparatus est iumentis
insipientibus et similis factus est illis, Verbum panis
angelorum factum est cibaria iumentorum, ut habeat
carnis fenum quod ruminet, qui verbi pane vesci penitus
dissuevit, quousque per hominem Deum priori redditus
dignitati, et ex pecore rursus conversus in hominem, cum
Paulo dicere possit: Etsi cognovimus Christum secundum
carnem, sed nunc iam non novimus.
Quod sane non arbitror quempiam dicere posse veraciter,
nisi qui prius cum Petro ex ore Veritatis illud item
audierit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt;
caro autem non prodest quidquam.
Alioquin qui in verbis Christi vitam invenit, carnem
iam non requirit, et est de numero beatorum, qui non viderunt
et crediderunt. Nec enim opus est vel lactis poculum, nisi
utique parvulo, vel feni pabulum, nisi utique iumento. Qui
autem non offendit in verbo, ille perfectus est vir, solido plane
vesci cibo idoneus, et, licet in sudore vultus sui, panem verbi
comedit absque offensione. Sed et securus ac sine scandalo
loquitur Dei sapientiam dumtaxat inter perfectos, spiritualibus
spiritualia comparans, cum tamen infantibus sive
pecoribus cautus sit pro captu quidem eorum proponere
tantummodo Iesum, et hunc crucifixum. Unus tamen
idemque cibus ex caelestibus pascuis suaviter quidem et
ruminatur a pecore, et manducatur ab homine, et viro
vires, et parvulo tribuit nutrimentum.
VII. De Nazareth
13. Cernitur et Nazareth, quae interpretatur flos, in qua
is qui natus in Bethleem erat, tamquam fructus in flore
coalescens, nutritus est Deus infans, ut floris odor fructus
saporem praecederet, ac de naribus Prophetarum faucibus
se Apostolorum liquor sanctus infunderet, Iudaeisque
tenui odore contentis, gustu solido reficeret christianos.
Senserat tamen hunc florem Nathanael, quod super omnia
aromata suave redoleret. Unde et aiebat: A Nazareth
potest aliquid boni esse? Sed nequaquam sola contentus
fragrantia, respondentem sibi: Veni et vide, Philippum
secutus est. Immo vero mirae illius suavitatis admodum
respersione delectatus, haustuque boni odoris factus
saporis avidior, odore ipso duce, ad fructum usque sine
mora pervenire curavit, cupiens plenius experiri quod
tenuiter praesenserat, praesensque degustare quod odoraverat
absens.
Videamus et de olfactu Isaac, ne forte aliquid, quod
pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt, portenderit.
Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit vestimentorum
eius fragrantiam - haud dubium quin Iacob -: Ecce,
inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Vestimenti fragrantiam sensit, sed vestiti praesentiam
non agnovit, soloque vestis, tamquam floris odore, forinsecus
delectatus, quasi fructus interioris dulcedinem non
gustavit, dum et electi filii simul et sacramenti fraudatus
cognitione remansit.
Quo spectat hoc? Vestimentum profecto spiritus, littera
est et caro Verbi. Sed ne nunc quidem Judaeus in carne
Verbum, in homine scit deitatem, nec sub tegmine litterae
sensum pervidet spiritualem, forisque palpans hoedi
pellem, quae similitudinem maioris, hoc est primi et
antiqui peccatoris, expresserat, ad nudam non pervenit
veritatem. Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis
peccati, qui peccatum non facere, sed tollere veniebat,
apparuit, ea scilicet de causa, quam ipse non tacuit, ut qui
non vident videant, et qui vident caeci fiant.
Hac ergo similitudine deceptus Propheta, caecus
hodieque, quem nescit benedicit, dum quem lectitat in
libris, ignorat et in miraculis, et quem propriis attrectat
manibus, ligando, flagellando, colaphizando, minime tamen
vel resurgentem intelligit. Si enim cognovissent, numquam
Dominum gloriae crucifixissent.
Percurramus succincto sermone et cetera loca sancta, et
si non omnia, saltem aliqua, quoniam quae digne admirari
per singula non sufficimus, libet vel insigniora, et ipsa
breviter recordari.
VIII. De monte Oliveti et valle Iosaphat
14. Ascenditur in montem Oliveti, descenditur in
vallem Iosaphat, ut sic divitias divinae misericordiae
cogites, quatenus horrorem iudicii nequaquam dissimules,
quia etsi in multis miserationibus suis multus est
ad ignoscendum, iudicia tamen eius nihilominus abyssus
multa, quibus agnoscitur valde omnino terribilis super filios
hominum.
David denique qui montem Oliveti demonstrat, dicens:
Homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam, Deus, etiam iudicii vallem in
eodem Psalmo commemorat: Non veniat, inquiens, mihi pes
superbiae, et manu peccatoris non moveat me, cuius et praecipitium
se omnino perhorrescere fatetur, cum in alio Psalmo
ita loquitur, orans: Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis
enim tuis timui.
Superbus in hanc vallem corruit, et conquassatur;
humilis descendit, et minime periclitatur. Superbus excusat
peccatum suum, humilis accusat, sciens quia Deus non
iudicat bis in idipsum, et quod si nosmetipsos iudicaverimus, non
utique iudicabimur.
15. Porro superbus non attendens quam horrendum sit
incidere in manus Dei viventis, facile prorumpit in verba
malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Magna revera
malitia, tui te non misereri, et solum post peccatum
remedium confessionis a te ipso repellere, ignemque in
sinu tuo involvere potius quam excutere, nec praebere
aurem consilio Sapientis qui ait: Miserere animae tuae placens
Deo. Proinde qui sibi nequam, cui bonus? Nunc iudicium est
mundi, nunc Princeps huius mundi eicietur foras, hoc est de
corde tuo, si te tamen ipse humiliando diiudicas.
Erit iudicium caeli, quando ipsum vocabitur caelum
desursum et terra discernere populum suum, in quo sane
timendum, ne proiciaris tu cum ipso et angelis eius, si
tamen inventus fueris iniudicatus. Alioquin spiritualis homo,
qui omnia diiudicat, ipse a nemine iudicabitur. Propter hoc
ergo iudicium incipit a domo Dei, ut suos, quos novit iudex,
cum venerit, inveniat iudicatos, et iam de illis nil habeat
tunc iudicare, quando videlicet iudicandi sunt hi qui in
labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur.
IX. De Iordane
16. Quam laeto sinu Iordanis suscipit christianos, qui se
Christi gloriatur consecratum baptismate! Mentitus est
plane Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas
aquis praetulit Israelis, cum Iordanis nostri devotus Deo
famulatus toties probatus exstiterit, sive quando Eliae,
sive quando Elisaeo, sive etiam, ut antiquius aliquid
recolam, quando Iosue et omni populo simul impetum
mirabiliter inhibens, siccum in se transitum praebuite.
Denique quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa
sibi Trinitas sui quadam evidenti praesentia dedicavit?
Pater auditus, visus Spiritus Sanctus, Filius est et baptizatus.
Merito proinde ipsam eius virtutem, quam Naaman
ille consulente Propheta sensit in corpore, inbente Christo
universus quoque fidelis populus in anima experitur.
X. De loco Calvariae
17. Exitur etiam in Calvariae locum, ubi verus Elisaeus
ab insensatis pueris irrisus, risum suis insinuavit
aeternum, de quibus ait: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit
Deus. Boni pueri, quos per contrarium illorum malignantium
ad laudem excitat Psalmista, dicens: Laudate, pueri,
Dominum, laudate nomen Domini, quatenus in ore sanctorum
infantium et lactentium perficeretur laus, quae ex ore defecerat
invidorum, eorum utique, de quibus queritur ita: Filios
enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
Ascendit itaque crucem calvus noster, mundo pro
mundo expositus et, revelata facie ac discooperta fronte,
purgationem peccatorum faciens, probrosae et austerae mortis
tam non erubuit ignominiam quam nec poenam exhorruit,
ut nos opprobrio sempiterno eriperet, restitueret gloriae.
Nec mirum: quid enim erubesceret, qui ita lavit nos a
peccatis, non quidem ut aqua diluens et retinens sordes, sed
veluti solis radius desiccans et retinens puritatem? Est
quippe Dei sapientia ubique attingens propter munditiam
suam.
XI. De Sepulcro
18. Inter sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet
quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid
sentitur, ubi mortuus requievit, quam ubi vivens conversatus
est, atque amplius movet ad pietatem mortis quam vitae
recordatio. Puro quod illa austerior, haec dulcior videatur,
magisque infirmitati blandiatur humanae quies dormitionis
quam labor conversationis, mortis securitas quam vitae
rectitudo.
Vita Christi vivendi mihi regula exstitit, mors a morte
redemptio. Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit.
Vita quidem laboriosa, sed mors pretiosa; utraque vero
admodum necessaria.
Quid enim Christi prodesse poterat, sive mors nequiter
viventi, sive vita damnabiliter morienti? Numquid denique
aut mors Christi etiam nunc male usque ad mortem
viventes a morte aeterna liberat, aut mortuos ante
Christum sanctos Patres vitae sanctitas liberavit, sicut
scriptum est: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem,
eruet animam suam de manu inferi?
Nunc ergo quia utrumque nobis pariter necessarium
erat, et pie vivere, et secure mori, et vivendo vivere docuit,
et mortem moriendo securam reddidit, quoniam quidem
resurrecturus occubuit, et spem fecit morientibus resurgendi.
Sed addidit et tertium beneficium, cum etiam
peccata donavit, sine quo utique cetera non valebant. Quid
enim - quantum quidem ad veram summamque beatitudinem
spectat - quantalibet vitae rectitudo seu longitudo
prodesse poterat illi, qui vel solo originali peccato teneretur
adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut sequeretur
mors, quod sane si cavisset homo, mortem non gustasset in
aeternum.
19. Peccando itaque vitam amisit et mortem invenit,
quoniam quidem et Deus ita praedixerat, et iustum profecto
erat, ut si peccaret homo, moreretut. Quid namque
iustius poterat quam recipere talionem? Vita siquidem
Deus animae est, ipsa corporis. Peccando voluntarie,
volens perdidit vivere; nolens perdat et vivificare. Sponte
repulit vitam cum vivere noluit; non valeat eam dare cui
vel quatenus voluerit. Noluit regi a Deo; non queat regere
corpus. Si non paret superiori, inferiori cur imperet?
Invenit Conditor suam sibi rebellem creaturam; inveniat
anima suam sibi rebellem pedissequam. Transgressor
inventus est homo divinae legis; inveniat et ipse aliam legem
in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in
legem peccati. Porro peccatum, ut scriptum est, separat inter
nos et Deum; separat proinde etiam mors inter corpus
nostrum et nos. Non potuit dividi a Deo anima nisi
peccando, nec corpus ab ipsa nisi moriendo.
Quid itaque austerius pertulit in ultione, id solum passa
a subdito, quod praesumpserat in auctorem? Nihil profecto
congruentius, quam ut mors operata sit mortem,
spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, voluntaria
necessariam.
20. Cum ergo hac gemina morte secundum utramque
naturam homo damnatus fuisset, altera quidem spirituali et
voluntaria, altera corporali et necessaria, utrique Deus
homo una sua corporali ac voluntaria benigne et potenter
occurrit,illaque una sua nostram utramque damnavit.
Merito quidem: nam ex duabus mortibus nostris, cum
altera nobis in culpae meritum, altera in poenae debitum
reputaretur, suscipiens poenam et nesciens culpam, dum
sponte et tantum in corpore moritur, et vitam nobis et
iustitiam promeretur. Alioquin si corporaliter non pateretur,
debitum non solvisset; si non voluntarie moreretur,
meritum mors illa non habuisset. Nunc autem si, ut dictum
est, mortis meritum est peccatum et peccati debitum mors,
Christo remittente peccatum et moriente pro peccatoribus,
profecto iam nullum est meritum, et solutum est debitum.
21. Ceterum unde scimus, quod Christus possit peccata
dimittere? Hinc procul dubio, quia Deus est, et quidquid
vult potest. Unde autem et quod Deus sit? Miracula
probant: facit quippe opera, quae nemo alius facere possit, ut
taceam oracula Prophetarum, nec non et paternae vocis
testimonium elapsae caelitus ad ipsum a magnifica gloria.
Quod si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus qui iustificat,
quis est qui condemnet? Si ipse est et non alius, cui quotidie
confitemur dicentes: Tibi soli peccavi, quis melius, immo
quis alius remittere potest quod in eum peccatum est? Aut
quomodo ipse non potest, qui omnia potest? Denique ego,
quod in me delinquitur, valeo, si volo, donare, et Deus
non queat in se commissa remittere? Si ergo peccata
remittere et possit omnipotens, et solus possit, cui soli
peccatur, beatus profecto, cui non imputabit ipse peccatum.
Itaque cognovimus quod peccata Christus divinitatis suae
potentia valuit relaxare.
22. Porro iam de voluntate quis dubitet? Qui enim
nostram et induit carnem, et subiit mortem, putas suam
nobis negabit iustitiam? Voluntarie incarnatus, voluntarie
passus, voluntarie crucifixus, solam a nobis retinebit iustitiam?
Quod ergo ex deitate constat illum potuisse, ex
humanitate innotuit et voluisse.
Sed unde rursum confidimus quod et mortem abstulit?
Hinc plane quod eam ipse, qui non meruit, pertulit. Qua
enim ratione iterum exigeretur a nobis quod pro nobis ille
iam solvit? Qui peccati meritum tulit, suam nobis donando
iustitiam, ipse mortis debitum solvit et reddidit vitam. Sic
namque mortua morte revertitur vita, quemadmodum
ablato peccato redit iustitia. Porro mors in Christi morte
fugatur et Christi nobis iustitia imputatur.
Verum quomodo mori potuit qui Deus erat? Quoniam
nimirum et homo erat. Sed quo pacto mors hominis illius
pro altero valuit? Quia et iustus erat. Profecto namque
cum homo esset, potuit mori; cum iustus, debuit non
gratis.
Non quidem peccator mortis sufficit solvere debitum
pro altero peccatore, cum quisque moriatur pro se. Qui
autem mori pro se non habet, numquid pro alio frustra
debet? Quanto sane indignius moritur qui mortem non
meruit, tanto is iustius, pro quo moritur, vivit.
23. «Sed quae», inquis, «iustitia est, ut innocens pro
impio moriatur?» Non est iustitia, sed misericordia. Si
iustitia esset, iam non gratis, sed ex debito moreretur. Si ex
debito, ipse quidem moreretur, sed is pro quo moreretur
non viveret. At vero si iustitia non est, non tamen contra
iustitiam est; alioquin et iustus et misericors simul esse non
posset.
«Sed etsi iustus non iniuste pro peccatore satisfacere
valeat, quo tamen pacto etiam unus pro pluribus? Etenim
satis esse videretur ad iustitiam, si unus uni moriens vitam
restituat.»
Huic iam respondeat Apostolus: Sicut enim, inquit, per
unius delictum, in omnes homines in condemnationem, sic et per
unius iustitiam, in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut
enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
multi, ita et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur
multi.
Sed forte unus pluribus iustitiam quidem restituere
potuit, vitam non potuit? Per unum, ait, hominem mors, et per
unum hominem vita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et
in Christo omnes vivificabuntur. Quid enim? Unus peccavit,
et omnes tenentur rei, et unius innocentia soli reputabitur
innocenti? Unius peccatum omnibus operatum est mortem, et
unius iustitia uni vitam restituet? Itane Dei iustitia magis
ad condemnandum quam ad restaurandum valuit? Aut
plus potuit Adam in malo quam in bono Christus? Adae
peccatum imputabitur mihi, et Christi iustitia non pertinebit
ad me? Illius me inoboedientia perdidit, et huius
oboedientia non proderit mihi?
24. «Sed Adae», inquis, «delictum merito omnes
contrahimus, in quo quippe omnes peccavimus, quoniam cum
peccavit, in ipso eramus, et ex eius carne per carnis
concupiscentiam geniti sumus.»
Atqui ex Deo multo germanius secundum spiritum
nascimur, quam secundum carnem ex Adam, secundum
quem etiam spiritum longe ante fuimus in Christo quam
secundum carnem in Adam, si tamen et nos inter illos
numerari confidimus, de quibus Apostolus: Qui elegit nos,
inquit, in ipso - haud dubium quin Pater in Filio – ante
mundi constitutionem.
Quod autem etiam ex Deo nati sunt, testatur evangelista
Ioannes, ubi ait: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt; item ipse
in epistola: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia
generatio caelestis conservat eum.
«At carnis traducem», ais, «carnalis testatur concupiscentia,
et peccatum, quod in carne sentimus, manifeste
probat quod secundum carnem de carne peccatoris
descendimus.»
Sed enim nihilominus spiritualis illa generatio, non
quidem in carne, sed in corde sentitur, ab his dumtaxat qui
cum Paulo dicere possunt: Nos autem sensum Christi habemus,
in quo et eatenus profecisse se sentiunt, ut et ipsi cum
omni fiducia dicant: Ipse enim Spiritus testimonium reddit
spiritui nostro quod sumus filii Dei, et illud: Nos autem non
spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Per Spiritum ergo qui ex
Deo est, caritas diffusa est in cordibus nostris, sicut et per
carnem, quae est ex Adam, manet concupiscentia nostris
insita membris. Et quomodo ista quae a progenitore
corporum descendit, numquam in hac vita mortali a carne
recedit, sic illa procedens ex Patre spirituum, ab intentione
filiorum, dumtaxat perfectorum, numquam excidit.
25. Si ergo ex Deo nati et in Christo electi sumus,
quaenam iustitia est, ut plus noceat humana atque terrena
quam valeat divina caelestisque generatio, Dei electionem
vincat carnalis successio, et aeterno eius proposito carnis
praescribat temporaliter traducta concupiscentia?
Quinimmo, si per unum hominem mors, cur non multo
magis per unum, et illum hominem, vita? Et si omnes in
Adam morimur, cur non longe potentius in Christo omnes
vivificabimur?
Denique non sicut delictum, ita et donum; nam iudicium ex
uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
iustificationem.
Christus igitur et peccata remittere potuit, cum Deus sit,
et mori, cum sit homo, et mortis moriendo solvere
debitum, quia iustus, et omnibus unus ad iustitiam
vitamque sufficere, quandoquidem et peccatum, et mors ex
uno in omnes processerit.
26. Sed hoc quoque necessarie omnino provisum est,
quod dilata morte homo inter homines dignatus est aliquamdiu
conversari, quatenus crebris et veris locutionibus
ad invisibilia excitaret, miris operibus adstrueret
fidem, rectis mores instrueret. Itaque in oculis hominum.
Deus homo sobrie, et iuste, et pie conversatus, vera locutus,
mira operatus, indigna passus, in quo iam nobis defuit ad
salutem? Accedat et gratia remissionis peccatorum, hoc est
ut gratis peccata dimittat, et opus profecto nostrae salutis
consummatum est.
Non autem metuendum, quod donandis peccatis aut
potestas Deo, aut voluntas passo, et tanta passo pro
peccatoribus desit, si tamen solliciti inveniamur digne, ut
oportet, et imitari exempla, et venerari miracula, doctrinae
quoque non exsistamus increduli, et passionibus non
ingrati.
27. Itaque totum nobis de Christo valuit, totum salutiferum,
totumque necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas
quam et maiestas, quia, etsi ex deitatis potentia
peccati iugum iubendo submovit, ex carnis tamen infirmitate
mortis iura moriendo concussit. Unde pulchre ait
Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Sed et illa eius stultitia, per quam ei placuit salvum facere
mundum, ut mundi confutaret sapientiam, confunderet sapientes,
quod videlicet, cum in forma Dei esset, Deo aequalis
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, quod, dives cum
esset, propter nos egenus factus est, de magno parvus, de celso
humilis, infirmus de potente, quod esuriit, quod sitiit,
quod fatigatus est in itinere, et cetera quae passus est
voluntate, non necessitate, haec ergo ipsius quaedam
stultitia, nonne fuit nobis via prudentiae, iustitiae forma,
sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod
stultum est, inquit, Dei sapientius est hominibus.
Mors igitur a morte, vita ab errore, a peccato gratia
liberavit. Et quidem mors per iustitiam suam peregit
victoriam, quia iustus, exsolvendo quae non rapuit, iure
omnino, quod amiserat, recepit. Vita vero, quod ad se
pertinuit, per sapientiam adimplevit, quae nobis vitae et
disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia
ex illa, ut dictum est, potestate pecata remisit, qua omnia,
quaecumque voluit, fecit.
Mors itaque Christi, mors est meae mortis, quia ille
mortuus est, ut ego viverem. Quo pacto enim iam non
vivat, pro quo moritur Vita? Aut quis iam in via morum
seu rerum notitia errare timebit, duce Sapientia? Aut unde
iam reus tenebitur, quem absolvit Iustitia?
Vitam quidem se ipse perhibet in Evangelio: Ego sum,
inquiens, vita. Porro duo sequentia testatur Apostolus,
dicens: Qui factus est nobis iustitia et sapientia a Deo Patre.
28. Si ergo, lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit nos a
lege peccati et mortis, ut quid adhuc morimur, et non statim
immortalitate vestimur? Sane ut Dei veritas impleatur.
Quia enim misericordiam et veritatem diligit Deus, necesse est
mori quidem hominem, quippe quod praedixerat Deus,
sed a morte tamen resurgere, ne obliviscatur misereri Deus.
Ita ergo mors, etsi non perpetuo dominatur, manet
tamen propter veritatem Dei vel ad tempus in nobis,
quemadmodum peccatum, etsi iam non regnat in nostro mortali
corpore, non tamen deest penitus nobis. Proinde Paulus ex
parte quidem liberatum se a lege peccati et mortis gloriatur,
sed rursum se utraque nihilominus lege aliqua ex parte
gravari conqueritur, sive cum adversus peccatum miserabiliter
clamat: Invenio aliam legem in membris meis, et cetera,
sive cum ingemiscit gravatus, haud dubium quin lege mortis,
redemptionem exspectans corporis sui.
29. Sive itaque haec, sive alia quaecumque in hunc
modum, prout in talibus in suo quisque sensu abundat, ex
occasione sepulcri christianis sensibus suggerantur, puto
quod non mediocris dulcedo devotionis infunditur quominus
intuenti, nec parum proficitur cernendo, etiam
corporalibus oculis, corporalem locum dominicae quietis.
Etsi quippe iam vacuum sacris membris, plenum tamen
nostris et iucundis admodum sacramentis.
Nostris,inquam, nostris, si tamen tam ardenter amplectimur quam,
indubitanter tenemus quod Apostolus ait: Consepulti enim
sumus per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a
mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et
resurrectionis erimus.
Quam dulce est peregrinis, post multam longi itineris
fatigationem, post plurima terrae marisque pericula, ibi
tandem quiescere, ubi et agnoscunt suum Dominum quievisse!
Puto iam prae gaudio non sentiunt viae laborem nec
gravamen reputant expensarum, sed tamquam laboris praemium
cursusve bravium assecuti, iuxta Scripturae sententiam,
gaudent vehementer cum invenerint sepulcrum.
Nec casu vel subito, aut veluti lubrica popularis favoris
opinione, id tam celebre nomen sepulcrum nactum esse
putetur, cum hoc ipsum tantis retro temporibus Isaias tam
aperte praedixerit: Erit, inquit, in die illa radix Iesse, qui stat
in signum populorum; ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum
eius gloriosum. Revera ergo impletum cernimus quod
legimus prophetarum, novum quidem intuenti, sed legenti
antiquum, ut sic adsit de novitate iucunditas, ut de
vetustate non desit auctoritas. Et de sepulcro ista sufficiant.
XII. De Bethphage
30. Quid de Bethphage dicam, viculo sacerdotum,
quem pene praeterieram, ubi et confessionis sacramentum,
et sacerdotalis ministerii mysterium continetur? Bethphage
quippe domus buccae interpretatur. Scriptum est autem:
Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Non in altero
tantum, sed simul in utroque verbum habere memineris.
Et quidem verbum in corde peccatoris operatur salutiferam
contritionem, verbum vero in ore noxiam tollit
confusionem, ne impediat necessariam confessionem. Ait
enim Scriptura: Est pudor, adducens peccatum, et est pudor
adducens gloriam. Bonus pudor, quo peccasse aut certe
peccare confunderis, et omnis licet humanus arbiter
forte absit, divinum tamen quam humanum tanto verecundius
revereris aspectum, quanto et verius Deum
quam hominem cogitas puriorem, tantoque eum gravius
offendi a peccante, quanto constat longius ab illo esse
omne peccatum. Huiuscemodi procul dubio pudor fugat
opprobrium, parat gloriam, dum aut peccatum omnino
non admittit, aut certe admissum et paenitendo punit, et
confitendo expellit, si tamen gloria etiam nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae.
Quod si quispiam confiteri confunditur id quoque, unde
compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de
conscientia perdit, quando malum quod ex profundo
cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus, obstruso
labiorum ostio, non permittit exire, cum eum
exemplo David dicere potius oporteret: Et labia mea non
prohibebo: Domine, tu scisti. Qui et seipsum redarguens,
puto super huiusmodi stulto et irrationabili pudore: Quoniam
tacui, inquit, inveteraverunt ossa mea. Unde et optat
ostium poni circumstantiae labiis suis, ut oris ianuam et
aperire confessioni, et defensioni claudere norit. Denique
et aperte hoc ipsum orans petit a Domino, sciens nimirum
qui confessio et magnificentia opus. eius. Et quod videlicet
nostram malitiam, et quod aeque divinae bonitatis et
virtutis magnificentiam minime tacemus, magnum quidem
geminae confessionis bonum, sed Dei est donum. Ait
itaque: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas
excusationes in peccatis. Quamobrem ministros verbi sacerdotes
caute necesse est ad utrumque vigilare sollicitos, quo
videlicet delinquentium cordibus tanto moderamine verbum
timoris et contritionis infligant, quatenus eos nequaquam
a verbo confessionis exterreant, sic corda aperiant, ut
ora non obstruant, sed nec absolvant etiam compunctum,
nisi viderint et confessum, quoniam quidem corde creditur ad
iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Alioquin a mortuo,
tamquam qui non est, perit confessio. Quisquis igitur verbum
in ore habet et in corde non habet, aut dolosus est, aut
vanus; quisquis vero in corde et non in ore, aut superbus
est, aut timidus.
XIII. De Bethania
31. Sane non omnino, etsi multum festinem, debeo
transire silenter domum oboedientiae, Bethaniam videlicet,
castellum Mariae et Marthae, in quo et Lazarus est resuscitatus,
ubi nimirum et utriusque vitae figura, et Dei erga
peccatores mira clementia, necnon et virtus oboedientiae
una cum fructibus paenitentiae commendatur. Hoc ergo in
loco breviter intimatum sufficiat, quod nec studium bonae
actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrima
paenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui
tanti habuit oboedientiam, ut vitam quam ipsam perdere
maluerit, factus oboediens Patri usque ad mortem.
Hae sunt illae profecto divitiae, quas sermo propheticus
ex verbo Domini pollicetur: Consolabitur, inquiens,
Dominus Sion, consolabitur omnes ruinas eius, et ponet desertum
eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini;
gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Hae igitur orbis deliciae, hic thesaurus caelestis, haec
fidelium hereditas populorum, vestrae sunt, carissimi,
credita fidei, vestrae prudentiae et fortitudini commendata.
Tunc autem caeleste depositum secure et fideliter custodire
sufficitis, si nequaquam de ipsa vestra vel prudentia,
vel fortitudine, sed de Dei tantum adiutorio ubique praesumitis,
scientes quia non in fortitudine sua roborabitur vir, et
ideo dicentes cum Propheta: Dominus firmamentum meum, et
refugium meum, et liberator meus, et illud: Fortitudinem meam
ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus,
misericordia eius praeveniet me, et item: Non nobis, Domine,
non nobis, sed nomini tuo da gloriam, ut in omnibus sit ipse
benedictus, qui docet manus vestras ad proelium et digitos vestros
ad bellum.